<>
Contriti et cordis sacra parare deo.
Tristitia haec ratione viget, haec lege tenetur,
Mentibus haec sanctis gaudia magna parat.
5
"Felices, inquit dominus rex, "qui modo fletis,
Egregius vobis post quia risus erit."
Cor sapientis ubi sapiens moestissima dixit
Res est, et stulti sunt ubi laeta quidem.
Nempe ait et "Miseri", venerandus apostolus, "este
10
Et vestris sedeat plangere, flere animis.
Suscipiat luctus risus et gaudia moeror
Vestra", sed haec satagens dogmata sancta dabat.
Omnia quis propriis poterit describere cartis,
Quae de hac re sparsim pagina sancta canit?
15
Altera, quam gignit furor et confusio mentis,
Segnitiesque nocens, nil rationis habens.
Non animum haec purgat, sed iniquo turbine turbat,
Quem turbare valet, emaculare nequit.
Hanc fovet anxietas hanc desperatio gignit,
20
Deque sui nigri flumine lactis alit.
Tertius horrenda exoritur modus improbus ira,
Gignere quin etiam damna caduca solent.
Cum desiderio est mens aut perculsa timore,
Carpitur aut caeco desidiosa rogo.
25
Est plerumque suo sic excaecata furore,
Vt sit quid dicat nescia, vel quid agat.
Est et ei sine clade dolor, sine nomine moeror,
Intima sed cordis nubilus error habet.
Hanc modo somnus habet, modo tarda silentia prensant,
30
Ambulat et stertit, murmurat atque tacet.
Somniat hic oculis residens ignavus apertis,
Nilque loquens sese dicere multa putat,
Actus hebes, secessus iners, oblivia pigra
Sunt, et nil fixum mente vel ore vehit.
35
Vt ratis in pelago, cui non est navita, certa
Ad loca nulla volat, sed vaga oberrat aquas:
Sic mens Tristitiae ignava caligine pressa,
Per pelagus sensus itque reditque sui.
Colloquiis fratrum crebris haec noxa fatiscit,
40
Orandi adsiduum hanc quoque pellit opus.
Et fugat eloquium, fugat hanc et lectio sancta,
Sudum huius iubaris nubs tenebrosa fugit.
Marcida non vitii perstabunt taedia tanti,
Virtutum si harum sunt agitata manu.
45
Ignibus ut cerae, glacies ut sole liquescunt,
Igne liquor modicus, ut perit amne rogus:
Desidis haud aliter labefacta pericula morbi
Tabescent penitus vi perimente pia.
Si mentem Ratio vegetet, componat et ornet,
50
Mox vitiorum inient larvea monstra fugam.
Corporis in membris hebes est substantia nostra,
In ratione viget, est ubi imago dei.
Ira furens sequitur spumanti fervida rictu,
Luminaque intorquet felle cruenta tetro.
55
Impia cui dirum tribuit Bellona flagellum,
Quo mentes hominum in iurgia saeva movet.
Atque lacessitis sociis hinc inde ministrat
Arma, quibus perimat pacis amara bonum.
Quis inolescat atrox scelus, et discordia crescat,
60
Et male fraternus oppetat almus amor.
Saeva quibus dentur vitiis alimenta cruentis,
Et cluat omne nefas cum legione sua.
Et virtutum eadem cuneus veniente fatiscat,
Et praecepta fiant irrita sancta dei.
65
Quae nisi pacatae nequeunt insidere menti,
Haudquaquam esse valent, est furor ater ubi.
Lex videt iratum, hanc cernere negligit ipse,
Vult illa ulcisci, hic caecus oberrat iners.
Hac abeunt veniente modestia, pax pietasque,
70
Omne haec praecipitat mentis ab arce bonum.
Vt maris atra movent ventorum praelia fluctus,
Nec tranquilla eius esse elementa sinunt;
Aut nemus ut placidum Zephyro turbatur et Euro,
Atque arbusta sonant, robora pulsa ruunt:
75
Haud secus Ira movet humanas perfida mentes,
Esse nec infelix corda quieta sinit.
Illius in praeceps mentes insania ducit,
Nec patitur proprium has retinere statum.
Amputat et sensus, phreneses imitata cerebri,
80
Quid gerat aut dicat nosse maligna vetat.
Hinc livor ora tegit, tremor hinc et concutit artus,
Lumina Gorgoneo saevius igne micant.
Ore fremit, manibusque ferit, furit impete grandi,
Omnia quae gessit nec meminisse valet.
85
Iungitur Eumenidum Stygiis male sana choreis,
Et Phlegetontaeis effera virginibus.
Caelicolis aliena choris, ubi principe Christo
Inclyta pro meritis praemia miles habet.
Pax ubi regnat ovans, amor inclytus, ordo beatus,
90
Emicat aetheriis arx ubi sancta tholis.
Est etiam interdum Zelus, qui dicitur ira
Provida, pro recti quando adhibetur ope.
Per quam constanter vitiis obsistitur atris,
Eius et instinctu res mala pulsa fugit,
95
Estque favere malum vitiis, obsistere dignum,
Haec fugat iratus, desidiosus alit.
Si tamen iratus cupit, emendabilis ut sit
Is qui corrigitur, haec manet ira levis.
At bona si taedent, delectant pessima quaeque,
100
Est haec ira gravis, res et acerba nimis.
Mergit in haec odii caenosa barathra maligni,
Quod ducit miseros ad Stygis ima viros.
Est namque ira Odium, quando inveterata senescit,
Deque malo in peius discit abire malum.
105
"Cernis", ait dominus, "festucam in lumine fratris,
Inque trabem proprio negligis aspicere."
Ira levis festuca, trabes odium extat inorme,
Haec cito transcurrit, id remorando gravat.
Illa sonat leviter, tacito illud corde gravescit,
110
Illa cupit plagas, illud et exitium.
Iram animi levitas, odium creat illa malignum,
Carduus herba prius, postmodo spina gravis.
De sermone levi exoritur grave crimen et atrum:
Ovo ita de tereti fit basiliscus atrox.
115
Sic nutrita diu rerum mala semina laedunt,
Exstirpata nocent protinus orta nihil.
Si sit amor fratrum, saevam non itur ad iram,
Haec si defuerit, nulla manent odia.
Temperat aequanimis vitium hoc rationis honestas,
120
Aequi amor illius conterit ora caput.
Hocque modesta scelus perimit Patientia dirum,
Quae est tutela boni, perniciesque mali.
Virtutum genitrix, nutrix, defensio, solers
Adversa haec inter has iuvat atque fovet.
125
Frangere quae novit vitiorum spicula saeva,
Atque suis horum arma pavenda terit.
Parma fides, thorax spes, cui dilectio cassis
Est, quibus inlisi mucro perit chalybis.
Qui impactus resilire solet, acieque retusa,
130
In partes ferus et frusta minuta iacet,
Cui maior quo ictus, maior fractura patescit,
Longius et sparsim frusta caduca volant.
Postquam amisit homo immortalis gaudia vitae,
Cepit et hunc miserae mortis acerba lues,
135
Donec ad antiquae redeat primordia vitae,
Semper et est nobis hinc labor, inde timor.
Quo nos alma tuae refovent, Patientia, vires,
Atque tuis armis tuta caterva sumus.
Inclyta haec sanctis tribuit solatia cunctis,
140
Quis ut tuti essent urbs veneranda fuit.
Quos numerare vetat brevitas en istius odae,
Qui patienter opes promeruere poli.
E quibus unus erat comes huic fidissimus Iob.
Haeserat atque illi vis ea fida comes.
145
Virtutes in eo viguere, et copia rerum,
Pollebatque cluens omnibus ille bonis.
Prole, domo, pecudum servorumque agmine felix,
Atque quod his magis est iure, timore dei.
Invidus armat in hunc sua spicula comminus hostis,
150
Et murum mentis machina magna ferit.
Temporis in puncto cunctis spoliatus ademptis.
Destitit et dominus, destitit esse pater.
Prosperitas fugit hunc, fugiunt pia dona salutis,
Quod ferat, aut habeat, nil nisi morbus inest.
155
Pro famulis vermes, pro rebus tabo remansit,
Pro sobole stercus, proque peplo sanies.
Hinc tormenta premunt, ferit os hunc coniugis illinc,
Eius amicorum spicula murus habet.
O memor antiqui sceleris, per coniugis os tu
160
Rebare, ut primum, hunc vincere posse virum,
Sed iuvat hunc Ratio, iuvat et Patientia mater,
Quis bene mens eius tuta duabus erat.
Prospera quem iustum, patientem adversa tulere,
Hinc bona componit, destruit inde mala.
165
Cui Ratio galeam praebet, Patientia parmam,
Quis labefactatus sit furor, Ira, tuus.
Haec sequitur vitia scelerata Superbia, mater
Et regina mali, dux et origo doli.
Quae quamquam vitiis cunctis alimenta ministret,
170
Quod peccare valet hac sine nullus homo:
In geminum duplicata tamen consurgit hiulcum,
Atque biceps formas res habet una duas.
Prima manet probrosus aperta superbia morbus,
Altera ventosae laudis inane scelus.
175
Seu soror est eius, seu neptis, filia sive,
Trux natura tamen una duabus inest.
Gloria vana tibi quadruplex, Iactantia, gliscit,
Quattuor et plagis percutis atra plagas.
Sunt quibus est donum, sed danti nescia turba
180
Detrectant grates reddere rite deo.
Et sunt qui sibimet meritorum insignia fingunt,
Atque illis tribuunt non sua dona deo.
Ast alii donum nec habent nec habere valebunt,
Sed tumido sese corde id habere putant.
185
Nulla, reor, homini est maior iactantia, quam qui
Se solum quiddam posse vel esse putat.
Angelus inde ruit, quoniam se solius unum
Esse potestatis est ratus et iubaris,
Proque polo sudo tetrum est mercatus Avernum,
190
Exter et angelico est factus honore miser.
Scinditur in partes inflata Superbia ternas,
Sicque triceps trino Cerberus ore vorat.
Denique prima in eis quibus est transgressio legis,
Quam dum quis temnit, iure superbus inest.
195
Linquitur et toties, quoties obsistitur illi,
Tunc peccat quis cum quod vetat illa facit.
Idcirco initium peccati lex canit illam,
Linquere iussa dei hac quod sine nemo valet.
Quae iubet ergo fiant, vetat et quae exotica sunto
200
Lex pia, tunc procul est omne opus horrificum.
Porro alii affectant socios contemnere cunctos,
Et quod habent, solos semet habere putant.
Estque secundo horum, legis custodia quorum
Protinus inflari corda superba facit.
205
Vnde forent humiles, certant inde esse superbi,
Mercanturque bono munere grande malum.
Hoc, Pharisaee, sacri facis in testudine templi,
Me miserum, plures hoc modo prorsus agunt.
Vt gaza tuta manet docto custode reposta,
210
Servat mens humilis sic opus omne bonum.
Tertia pars horum, quibus est inflatio morum,
Quos tumor elatae mentis ad alta levat.
Subdier imperio qui dedignantur honesto,
Spernere maiorum et dicta vel acta student.
215
Et quia discipuli probitatis inesse recusant.
Idcirco erroris turba magistra fiunt.
Nosseque quae ignorant nequeunt, quia posse putant se,
Sic male praecipites mens vaga fallit eos.
Namque unus cunctis extat modus iste superbis.
220
Se pretii ut magni semper inesse putent;
Fraternis nunquam adsensum praebere loquelis,
Omnibus et reri se meliora loqui;
Sensibus ingeniisque suis non ullius uti,
Spernere consilii seu melioris opem,
225
Falsaque ferre suis laudum praeconia rebus.
Dispicere alterius dicta vel acta simul.
Despectis paribus, minimis, maioribus, atque
Iam sibi sive suis nil sociale putant.
Nil placida ratione gerunt, sic avia curva
230
Carpentes rectam deseruere viam.
Sed medicina dei morbos excludit iniquos,
Et facit ut redeat officiosa salus.
Dum timet ergo animus virtutum luce carere,
Et vitiorum aegre nube nigrante tegi
235
Pellitur extemplo tuus, o Iactantia, morbus,
Nonque animum illectum gloria vana linit.
Morbida seu ve abicit metus et contagia pestis,
Sic sordes aedis aspera scopa abigit.
Teque, superba lues, furor et ventose, repellit
240
Exemplum humilis regis, et eius amor,
Et metus angelicae caelesti ex arce ruinae,
Vnde miser praeceps corde tumente ruit.
Ille superba loquens, de caelo in Tartara mersus,
Horridus est daemon, qui angelus ante fuit.
245
At dominus humilis veniens ex aetheris arce,
Agmina caelicolis terrea consociat.
Terreat ergo hominum genus illius atra ruina,
Mulceat ascensus et redimentis heri.
Mens elata cadit hominis, prostrata resurgit,
250
Quo mage iuncta solo, sic mage iuncta polo.
Descendendo subit, patitur scandendo ruinam,
Per numeros et eunt cuncta gradusque suos.
Omnia iudicio sunt dispensanda superno,
Quod premit elatos, erigit et humiles.
255
Quae per prata parum vitiorum, Musa, measti,
In tepidi libri sistito fine gradum.
Cladibus his septem totum vastaverat orbem,
Hisque triumphator totius orbis erat.
His genus humanum vitiis ferus hostis habebat
260
Captivum, his armis subdideratque sibi.
Perculit et primum probrosus ut ille parentem,
Illius in totum sic movet arma genus.
Et quibus hunc armis scelerata mente subegit,
His sibi progeniem subdere certat atrox.
265
Est gula namque vorax, sequitur hanc moechia turpis,
Fraus et avaritiae, seu scelus invidiae,
Tristitia hinc segnis, furiosae morbus et irae,
Duxque harum his superest inde superba lues.
Arma sed haec posuit deus his contraria larvis,
270
Harum adnulletur quis sapienter opus.
Sic adhibet sapiens medicus contraria morbis
Arma e diverso, detur ut alma salus,
Frigida componens calidis, humentia siccis,
Mollia eum duris, lenibus hirta etiam.
275
Sancta gulae ingluviem superant ieiunia foedam,
Quae mortale genus afficit, artat, agit.
Virgo pudicitia, specioso compta decore,
Extinguit flammas, tetra libido, tuas.
Vincit avaritiam felix operatio dandi,
280
Dextera larga gerit cum pietatis opus.
Invidiam superat domini et dilectio fratrum,
Huius et actu eius omne fatiscit opus.
Tristitiamque fugat fraterna locutio segnem,
Orandi et studium, lectio sive sacra.
285
At secura iram frangit patientia diram
Lenis, et illius spicula saeva terit.
Frangitur exemplis inflata superbia Christi,
Hancque metus poenae solvit et almus amor.
Sic medicus hic per contraria saepe medetur,
290
Fert et ab oppositis saepe salutis opem.
Saepe etiam per res similes conferre medelam
Vulneribus huius assolet alma manus,
Longaque dat longis, adhibetque rotunda rotundis
Emplastra, et modulo vulneris aptat ea.
295
Ligno mors subiit, redit et vita inclyta ligno,
Illam gustus agit, hanc crucis altus honos.
Virgo vetus mortem, retulit nova virgo salutem,
Haec suadendo virum, haec generando deum.
Prisca virago viro letum fert, at nova Christum
300
Vivere discipulis nuntiat ecce piis.
Angue loquente subit morbus, pendente fatiscit,
Hoc squamosus atrox, aereus illud agit.
Esca dedit mortem, vitam concedit et esca,
Tunc dabat Eva nocens, das modo, Christe potens.
305
Virga abit in colubrum, redit hinc in virgea membra,
Christus it in mortem, vivus et inde redit.
Virga potestatem signat, mortemque chelydrus,
Hinc bene succedunt ista vel illa sibi.
Dividit illa solum, peragit seu signa pavenda,
310
Quam retines legis, inclyte Mose, typo.
Convenit et mortis queat ut gestare figuram
Serpens, quod per eum mors maledicta subit.
Quae per prata parum vitiorum, Musa, measti,
Tempus adest, isto sistito fine gradum.